- FELIS
- FELISAegyptiis inter Numina fuit, ut refert Herod. Euterpe, qui addit, mortuam domi saliri consuevisse, atqueve ita Bubastim deserri, ut sacra in Urbe sepeliretur. De cultura quoqueve testis Cic. de LL. l. 1. et de Nat. Deor. l. 1. ac 5. Tuscul. Quaest. Sed hac de re plura diximus iam supra, in voce Aelurus, hoc enim Graecum feli nomen est, item ubi de Aurea fele. Ceterum, in Sinis, prov. Pakinga feles habet omnino albas, longioribus pilis, protensisqueve auticulis, quae canum Melitensium habentur loco, matronarumqueve sunt delitiae: at mures minime capiunt, forte quia delicate nimis nutriuntur. Haud tamen desunt aliae, murium egregiae venatrices, licet minus laute habitae, eoqueve forte meliores, Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 40. At feles generosi, ait Scalig. si famelici sint, languent atque ad praedam sunt ignaviores: nitidiores, animi gratiâ venantur. Uti canes leporarii nobiles dominis, non sibi, capiunt feras, Poet. l. 2. c. 51. Idem Exercit. 217 s. 9. in malabarica regione, Feles esse agrestes, in arboribus agentes, tantae velocitatis, ut potius saltu valeant, qui et volatus habeat speciem: nam pedes cruraqueve, non attingentes terram agitare in aere, ut per eum currere videantur, refert. Plura de hoc animali, vide apud Plin. l. XI. c. 37. alibiqueve passim, Ger. Ioh. Voss de Idolol. l. 3. c. 63. Alios: de Felibus inprimis silvestribus, Sam. Bochart. Hierozoici Parte prior l. III. c. 14. uti de iure circa eas in Anglia olim, infra in voce Utlagati. de Fele domestica Alexandri VII. Pontif. Philomati Musas Iuven. de Zibettica, infra in voce Zibetta; de selineis oculis, Salmas. ad Solin. p. 190. nec non hîc in voce Cattae Cattus, Glaucopis, item Mechlempe, Murilegus: uti de monte Cananeae a felibus denominato in voce Senir. Addo saltem, Felem ex argento erectam (Gall. effraye) in campo nigro, scutarium esse symbolum familiae. Au Chat du Plessis Breton: duas autem ex eodemmetallo gtadientes in area caerulea, fam. Lachetardie apud C. Segoring. Mercure Aymorial. p. 128.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.